Itaque, antequam Romani regressi sunt, multi Iudaei iam necati errant, multum cibi deletum erat. T. Flavius Vespasianus, princeps Romanorum, quod urbem recipere constituerat, Titum filium *** quattuor legionibus misit. Castrias extra Hierosolyma positis, Romani quattuor menses urbem muro circumdatam obsidebant.
Tandem, multis proeliis factis multisque utrimque necatis, Iudaei cibo carebant. Multis fame pereuntibus, Iudaei tamen se non tradiderunt. Titus igitur urbem summis viribus adortus est: arce deleta, templo incenso, omnes cives aut capti aut necati sunt.
Ego ipse, primo mense a Romanis proelio captus, non necatus sum. In servitutem tamen abstractus sum, neque finem obsidionis ipse vidi.Dicitur Titus urbi populous Iudaeo parcere voluisse. Ferunt quoque templum Tito invito deletum esse. Id tamen vix credere possum.Romani enim nec mores nostros nec sacra ullo modo intellexerunt, immo semper reprehenderunt. Sensit tamen Titus templum esse sedem seditionis atque pro certo habebat, templo deleto, Iudaeos mox arma tradituros esse.
2007-02-25
07:41:59
·
2 answers
·
asked by
Kala J
3