Marcus primum togam praetextam atque bullam ante lararium depositas Laribus familiaribus consecravit. “Nunc,” inquit “has res pueriles hic depono. Nunc vobis, o Lares familiares, haec libenter consecro.” Quo facto, pater servo cuidam imperavit ut togam virile Marco indueret.Deinde parentes eum amplexi sunt et ceteri ei gratulati sunt.Nunc Marcus, multis comitantibus, in Forum a patre est deductus.Quo *** pervenissent, Marco ad Tabularium ducto, pater eos qui comitabantur rogavit ut extra Tabularium mane rent.Ipse una *** filio et paucis propinquis in Tabularium ingressus est, nam ibi nomen Marci in tabulis publicis erat inscribendumQuibus rebus confectis, omnes adstantes Marcum iam egressum magno clamore salutaverunt. Deinde *** Marcus omnibus gratias egisset propter tantam erga se benevolentiam, omnes domum Corneliorum redierunt, nam Cornelius multos invitaverat ut apud se eo die cenarent.
Help with translation... thanks!
2007-02-27
21:44:55
·
4 answers
·
asked by
wordpuzzler_01
1
in
Society & Culture
➔ Languages