Caloris ac frigoris patientia erat par. Cibi
modus potionisque desiderio naturali, non voluptate, finitus
est; tempora vigilarium somnique nec die nec nocte discri-
minata sunt; id quod gerendis rebus supererat quieti datum est;
ea neque molli strato neque silentio arcessita est; multi saepe
eum militari sagulo opertum humi iacentem inter custodias
stationesque militum conspexerunt. Vestitus nihil inter
aequales excellens; arma atque equi conspiciebantur. Equi-
tum peditumque idem longe primus erat; princeps in proeli-
um ibat, ultimus commisso proelio excedebat.
Hasdrubale interfecto, Hannibal, natus annos viginti sep-
tem imperator creatus, constituit Romanos vincere, ut Car-
thaginem in pristinam auctoritatem restitueret. Primum
obsidione urbem Saguntinorum cepit, qui socii Hispanienses
Romanorum erant.
2006-12-14
01:26:26
·
7 answers
·
asked by
Anonymous
in
Education & Reference
➔ Homework Help