[tutor B,petrini] Alia sunt iuvenum,alia seniorum officia.Est enim adulescentis maiores natu vereri et ex his deligere optimos et probatissimos,quorum consilio atque auctoritate nitatur:seniorum enim est aetatis inscitiam prudentia et consilio constituere et regere.Maxime autem adulescenes libidinibus arcendi sunt exercetendique in labore patientiaque et animi et corporis:plurimi enim civitatis interest ut civium et in bellicis et in civilibus officiis vigeat industria.Aeque etiam cum relaxandi animos et se iucunditati dandi tempus venerit,caveant adulescentes intemperantiam,meminerint verecundiae et se studiosos modestiae et dignitatis praebant.Id erit facilius,si maiores natu,qui probatae honestatis sint,imitanos sibi proposuerint.Seniorum autem,ad valetudinem servandam,interest labores corporis minuere,exercitationes animi contra augere ne se languori desidiaeque dedant. (CICERONE)
2007-01-22
03:05:21
·
1 risposte
·
inviata da
Davide M
1
in
Arte e cultura
➔ Libri ed autori