Doveri dei giovani
alia sunt iuvenum, alia seniorum officia.est adulescentis maiores natu vereri exque iis deligere optimos et probatissimos, quorum consilio atque auctoritate nitatur;ineuntis enim aetatis inscitia constituenda et regenda senum prudentia est. Maxime autem haec aetas a libidinibus arcenda est exercendaque in labore patientiaque et animi et corporis. atque etiam cum relaxare animos et dare se iucunditati volent, caveant intemperantiam, neminerint verecundiae, quod erit facilius, si ne in eiusmodi quidem rebus maiores natu nolent interesse.
grazie 1000 a tutti mi serve urgentemente
buon anno
2007-01-04
20:48:11
·
2 risposte
·
inviata da
Sly
2
in
Arte e cultura
➔ Libri ed autori